Wyniki wyszukiwania

Filtruj wyniki

  • Czasopisma
  • Autorzy publikacji
  • Data
  • Typ

Wyniki wyszukiwania

Wyników: 1
Wyników na stronie: 25 50 75
Sortuj wg:

Abstrakt

ARGUMENTUM Odyssea Nicolai Kazantzakis (1883–1957), unius ex clarissimis scriptoribus Graecis nostrorum temporum, primum typis excusa anno 1938, constat plus quam 30 000 versibus 17 syllabarum. In ea Ulixes ille Homericus occisis procis taedio Ithacae captus peregrinatur quaerens veritatem, quae mentem humanam huncque mundum excedat. Heros, sub cuius persona ipse scriptor latere videtur, abiectis omnibus, quae prius colebat, intrepide suum iter persequitur, quod potest dividi in tres partes, easdem, quas cernit in vita humana Severinus Kierkegaard: curam pulchri, iusti et divini.
Przejdź do artykułu

Ta strona wykorzystuje pliki 'cookies'. Więcej informacji