Wyniki wyszukiwania

Filtruj wyniki

  • Czasopisma
  • Autorzy
  • Współtwórca
  • Data
  • Typ

Wyniki wyszukiwania

Wyników: 14
Wyników na stronie: 25 50 75
Sortuj wg:

Abstrakt

ARGUMENTUM Censura Anthologiae poeseos lyricae aetate Hellenismi scriptae Georgii Danielewicz, qui liber non tantum multa carmina Graeca post Alexandri mortem composita Polonice reddit, sed etiam textum criticum praebet atque in introductione et commentariis magnopere auget litterarum eius temporis notitiam.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Prima decem carmina secundi et tertii libri Epigrammatum Martialis hic ab Ioanna Stadler Polonice vertuntur brevi introductione atque annotationibus additis.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Disquiritur hic de Petronii morte a Tacito (Ann. XVI 18–19) descripta.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM De Rufino, cuius epigrammata amatoria in quinto libro Anthologiae Palatinae continentur, dissentiunt viri docti, alii aliter eius vitae tempus computantes. Eis philologorum litibus enarratis describitur hic materia ac forma carminum Rufini, quorum decem Polonice redduntur.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Monstratur, quam ingeniose Callimachus in hymno sexto, Cereri dicato, Iliade utatur.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Adducuntur et examinantur ea loca apud scriptores Graecos et Romanos, ab Homero usque ad Patres Ecclesiae Procopiumque, in quibus homines in litore secure ludunt aut spectando mare animi curas minuunt, aut in ripa maritima ambulantes de philosophia disputant, aut in litore sedentes hauriunt voluptatem ex solitudine.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Investigatur origo fabularum, in talibus operibus ut pote Legenda aurea aut Boccaccii libri De casibus virorum illustrium asservatarum, quae narrant de Iuliani Apostatae morte et de eius cadaveris fatis.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Odyssea Nicolai Kazantzakis (1883–1957), unius ex clarissimis scriptoribus Graecis nostrorum temporum, primum typis excusa anno 1938, constat plus quam 30 000 versibus 17 syllabarum. In ea Ulixes ille Homericus occisis procis taedio Ithacae captus peregrinatur quaerens veritatem, quae mentem humanam huncque mundum excedat. Heros, sub cuius persona ipse scriptor latere videtur, abiectis omnibus, quae prius colebat, intrepide suum iter persequitur, quod potest dividi in tres partes, easdem, quas cernit in vita humana Severinus Kierkegaard: curam pulchri, iusti et divini.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Narratur, quomodo Aristophanis fabulae Russice sint redditae, exactius autem inquiritur modus vertendi ab Hadriano Piotrovskij (1898–1937) usurpatus.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Nonnus in Dionysiacorum versibus I 154–534 de Typhonis, Terrae Tartarique filii, cum deis certamine narrat. Typhon ordinem universi evertere conatur et Iovis sede potiri. Eum Dionysiacorum locum, in quo poeta de constellationibus multa scripsit, in linguam Polonicam transtuli, annotationibus instruxi et brevem introductionem ei praemisi, in qua mihi proposui de stilo arteque scribendi atque ingenio poetae agere. Nonnus ex magno numero scriptorum exempla hausit (ante omnia ex Homeri, Hesiodi, Arati, Oppiani, Apollodori et Moschi operibus) et proprium stilum creavit.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Narratur de seminario Collegii Historiae Antiquae Societatis Historicae Polonae „Meministi? De memoria et oblivione in temporibus antiquis et de temporibus antiquis in memoria et oblivione”, quod actum est Posnaniae diebus 20–22 mensis Septembris anni 2017.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Censura versionis Polonicae fragmentorum, quae ex Manethonis Aegyptiacis asservantur, a Philippo Taterka factae.
Przejdź do artykułu

Abstrakt

ARGUMENTUM Locus Petronianus libere ab Agatha Łuka in linguam Polonicam versus.
Przejdź do artykułu

Ta strona wykorzystuje pliki 'cookies'. Więcej informacji